Rozmiar: 15909 bajtów

1284. Juni 7. Breslau.

Bartolomeus, Kaplan auf der Burg zu Teschen, verzichtet vor dem Breslauer Official auf gewisse Zehnten die er occupirt hatte.

In Nomine Domini Amen. Noverint universi presentes litteras inspecturi, quod coram nobis Laurentio officiali curie Wrat. lite mota inter fratrem Dominicam prepositum Domus dei ex parte una, nomine et vice dicte domus, Et dominum Bartolomeum capellanum de castro in Thessin ex altera - conquerebatur enim predictus dominus prepositus per procuratorem suum fratrem Nicholaum de prefato domino Bartolomeo, quod possideret decimas de Cleczomie, de Pulcra villa, et de suburbio civitatis Tessin, in quarum possessione ipsorum monasterium fuit. Qui animo litem contestandi respondit, quod ipse et antecessor suus predictas decimas possederunt quadraginta annis, exceptis decimis de Pulcra villa quas numquam possederunt nec adhuc ipse Bartolomeus possidet, et sic lite legitime contestata recepto iuramento a partibus de veritate dicenda, receptis etiam testibus quos prefatus Bartolomeus ad probandarn prescripcionem duxerat producendos, et eis diligenter examinatis ac solempniter publicatis, auditis que partes hinc et inde proponere voluerunt, quia procurator predictus paratus erat probare interrupcionem, tandem predictus dominus Bartolomeus usus consilio saniori recognovit in iure sponte publice coram nobis parte adversa presente, quod iniuste predictarum duarum villarum de Cleczomie et de suburbio civitatis Tessin decimas possideret, et omni iuri ec actioni si quam forte haberet vel habiturus esset, cessit predicto domino preposito et sue domui, ab ipsis de perceptis minus iuste decimis misericordiam postulans, iudicium non requirens; et dominus prepositus prefatus remisit sibi eas eodem instante liberaliter et benigne. In cuius rei testimonium nostri officialatus sigilli munimine hanc litteram fecimus communiri. Actum in crastino S. Vincencii episcopi et martiris, presentibus dominis Nicholao dicto Cosico et Cunrado vicariis ecclesie katedralis, Fridrico de Stinauia et Johanne de Cirmin ecclesiarum rectoribus, ac Henrico capellano ducis Wrat. et aliis quam pluribus. Anno Domini. M°CC°LXXX° quarto.

Mit dem grünen S. OFICIALIS. CVRIE. WRT. rund, mit einem Bischofskopf in der Mitte.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów